Página:Tratado de paz de Utrecht entre França e Portugal.pdf/15

(13)

Ratification en bonne forme, & de les faire délivrer dans le tems dont il ſera convenu par les Traités à faire. Car tel eſt noſtre plaiſir. En témoin de quoi Nous avons fait metre notre ſcel à ces préſentes. Donné à Verſailles, le quatrieſme jour de Mars, l’An de Grace, mil ſept cent treize, & de notre Regne le ſoixante dixieſme, Singé LOUIS, Et ſur le reply, par le Roy, Colbert,& ſellé du grand Séau.



JOANNES, Dei gratiâ Rex Portugalliæ, & Algarbiorum citra, & ultra Mare, in Africâ Dominus Guineæ, Conquiſitionis, Navigationis, & Commercij Æthiopiæ, Arabiæ, Perſiæ, Indiæ que,&c. Notum, ac teſtatum facio ſingulis,& univerſis has meas Litteras viſuris, quòd cùm nihil mihi ſit antiquius, aut optabilius quam incendium atrocis belli, quo pœnè univerſus Chriſtianus Orbis per aliquot jam annos exardeſcit, penitùs reſtingui, & æquâ, ac ſtabili pace commutari, atque etiam in eadem ſtudia conſpirent cæteri Principes, ac Reſpublicæ, quæ ſunt in armis; conſultum fore duxi Virum deſignare ex primariâ hujus Regni Nobilitate, cujus fide, ingenio, dexteritate, ac prudentiâ plurimum confiderem, qui in eum locum ſe conferat, de quo inter utramque partem conventum fuerit, ad colloquia, Congreſſus que de Pace habendos. Quæ omnia cùm in Ioanne Gomeſio Silvio, Comite Tarouca, Conſiliario meo, & exercituum meorum Subpræfecto reperiantur, eum his Litteris Legatum meum Extraordinarium, & primum Plenipotentiarium conſtituo, ut ad locum habendis de Pace Congreſſibus modo ſuperiùs dicto deſignatum proficiſcatur, ibique, ſive per Legatos Principis, aut Reipublicæ animos Pacemque conciliantis, qui quæve ab utrâque belligerantium parte acceptus, aut accepta fuerit, ſive ipſe per ſe, nullo conciliante, poſſit agere, tractare, & inire Pacem inter me, & quemlibet Regum, Principum, ac Rerumplicarum ex adverſâ parte belligerantium, eaque de cauſâ ei omnem poteſtatem plenam, ac ſufficientem, mandatum generale, ac ſpeciale concedo, ſpondeoque, ac fide Regiâ promitto quæcumque per ſuperiùs memoratum Legatum meum Extraordinarium, & Plenipotentiarium, cum Legatis,Miniſtriſve ſupradictorum Regum,Principum,& Rerum-publicarum pari poteſtate invicem inſtructis, conventa,& pacta fuerint, ea omnia rata, grata, firmaque habiturum, & debitâ, ac ſolemni formâ intra conſtitutum tempus ratihabiturum, ſedulòque curaturum ut integræ executioni mandentur,neque paſſurum umquam ut fœdus illud ita initum in quolibet violetur. In quorum omnium fidem,ac teſtimoniũ has Litteras fieri juſſi, quæ ſunt manu meâ ſubcriptæ, & magno ſigillo Inſignium meorum munitæ. Datæ Olyſipone decimâ sextâ die menſis Junij, anno Domini Milleſimo Septingenteſimo nono.

Didacus à Mendonçâ Corte-Real Subſcripſi.

(L.S.) JOANNES REX;