Página:Tratado de paz de Utrecht entre França e Portugal.pdf/16


JOANNES, Dei gratiâ Rex Portugalliæ, & Algarbiorum citra, & ultra Mare, in Africâ Dominus Guineæ, Conquiſitionis, Navigationis, & Commercij Æthiopiæ, Arabiæ, Perſiæ, Indiæque,&c. Notum, acteſtatum facio ſingulis,& univerſis has meas Litteras viſuris, quòd cùm nihil mihi ſit antiquius, & optabilius quam incendium atrocis belli, quo penè univerſus Chriſtianus Orbis per aliquot jam annos exardeſcit, penitùs reſtingui, & æquâ, ac ſtabili Pace commutari, atque etiam in cadem ſtudia conſpirent cæteri Principes, ac Reſpublicæ, quæ ſunt in armis; conſultum fore duxi viros deſignare,quorum fide, ingenio, & prudentià plurimùm confiderem, qui interſint Colloquijs, ac Congreſſibus inter utramque partem de Pace habendis; quæ omnia cùm reperiantur in Ludovido da Cunha, Conſiliario meo, Palatini Senatus Senatore,& Sodalitio Christi Equitum Commendatario Sancte Mariæ de Almendra; jamque alijs Litteris meis ad idem munus conſtitutus ſit primarius Legatus Extraordinarius, Ioannes Gomeſius Silvius, Comes Tarouca, Conſiliarius meus, ac meorum Exercituum Subpræfectus; præſentibus conſtituo Secundum Legatum meum Extraordinarium, & Plenipotentiarium præfatum Ludovicum da Cunha, ut uterque ſimul, vel quilibet corum ſingulus, defectu, aut impedimento alterius, in loco habendis de Pace Congreſſibus deſtinato, ſive per Legato Principis, aut Reipublicæ animos, Pacemque conciliantis, qui quævè ab utrâque belligerantium parte acceptus, aut accepta fuerit, ſive per ſe, nullo conciliante, poſſit agere, tractare, & inire pacem inter me, & quemlibet Regum, Principum, ac Rerum-publicarum ex adverſâ parte belligerantium: eâque de cauſâ ei omnem poteſtatem plenam, & ſufficientem, mandatum generale, & ſpeciale concedo, ſpondeoque, & fide Regiâ promitto quæcumque per ſuperiùs memoratos Legatos meos, & Plenipotentiarios ſimul, vel quemlibet illorum, defectu, vel impedimento alterius, cum Legatis, Miniſtrisvè ſupradictorum Regum, Principum, & Rerum publicarum pari poteſtate invicem inſtructis conventa, & pacta fuerint, ea omnia rata, grata, firmaque habi urum,& debitâ ac ſolemni formâ intra conſtiturum tempus ratihabiturum, ſedulòque curaturum ut integræ executioni mandentur, neque paſturum um qu mui fœdus illud ita initum, in quolibet violetur. In quorum omnium fidem, ac teſtimonium, has litteras fieri juſſimus, quæ ſunt manu meà ſubſcriptæ, & magno ſigillo Inſignium meorum munitæ. Datæ Olyſipone, die primo menſis Sptembris (Franciſcu de Salles & Silva ſcripſit) anno Domini, Milleſimo Septingenteſimo decimo ſecundo. Didacus à Mendoça Corte-Real ſubscripſi.

(L.S.) JOANNES REX.