dindo aos excellentes animaes de sella então criados naquella comarca (Fig. 7); Alagoas, tres tainhas em faixa (Fig. 9),
Pernambucensi Curiæ datum insigne, Virgo, defixis in speculum
oculis & velut in formæ suæ admirationem rapta, manu arundinem
sacchariferam gestans quo schemate soli pulchritudo proventusque
exprimebatur, adscripto civitatis Olindæ nomine. Fuere & aliis Pernambuci
Curiis, nempe in Igarazu, Serinhæmo, Portu Calvo, Alagois,
sua quoque propria insignia. Præfectura Tamaricensis botrum
pro insigni ostentabat, quia æquè pulchros & succulentos nulla Brasiliæ
pars, ac Tamarica insula, ferebat. Parayba sacchareorum panum
formas pyramidales præferebat, quod optimi & laudatissimi sacchari
nutricula esset, aut quod dedita nostratibus provinciâ, major illic sacchari
& molarum cœperit esse labor & precium.
Provincia Fluminis Grandis cognomine fluvio gaudebat, cujus
ripam in imagine premebat Struthius, quarum avium maxima hic
frequentia.» — Gasparis Barlæi rerum per octennium in Brasilia nuper gestarum, sub præfectura illustrissimi comitis I. Mauritii, Nassoviæ... historia. — Amstelodami, ex Typographico Ivannis Bave, 1647, in-fol, pag. 100